monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, PRIMUM. <<<     >>> III. De his quae in Deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT II. De his qui dicunt iram non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse Deus irasci dicatur.

1 Nonnullos audivimus hunc animae perniciosum morbum ita excusare tentantes, ut eum detestabiliore interpretatione Scripturarum extenuare gestirent, dicentes non esse noxium, si delinquentibus fratribus irascamur; siquidem, inquiunt, ipse Deus contra eos qui eum, vel scire nolunt, vel scientes contemnunt, furere atque irasci dicatur, ut ibi: Et iratus est furore Dominus in populum suum (Psalm. CV); vel cum orat Propheta, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psalm. VI et XXXVII); non intelligentes quod dum hominibus occasionem pestiferi vitii volunt concedere, immensitati divinae ac fonti totius puritatis iniuriam carnalis passionis admisceant.
Cassianus HOME

bav559.155 bnf2129.163 bnf12292.288

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik