monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, II. De his qui dicunt iram non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse Deus irasci dicatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT PRIMUM.

1 Quarto quoque certamine est irae mortiferum virus de recessibus animae nostrae funditus eruendum.
2 Hac enim in cordibus nostris insidente, et oculum mentis noxiis tenebris obcaecante, nec iudicium rectae discretionis acquirere, nec honestae contemplationis intuitum, nec maturitatem consilii possidere, nec vitae participes, nec iustitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac veri luminis capaces poterimus existere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus (Psal. XXX).
3 Nec sapientiae participes effici, tametsi sapientes omnium pronuntiari opinione videamur, quia ira in sinu insipientium requiescit (Eccles. VII).
4 Sed ne vitam quidem immortalitatis consequi poterimus, quamvis prudentes videamur definitione hominum iudicari, quia ira perdit etiam prudentes (Proverb. XV, sec. LXX).
5 Nec iustitiae moderamina perspicaci discretione cordis valebimus obtinere, licet perfecti sanctique cunctorum opinationibus aestimemur, quia ira viri iustitiam Dei non operatur (Iacob. I).
6 Ipsam quoque honestatis gravitatem, quae etiam viris saeculi huius solet familiaris existere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogativa putemur, quia vir iracundus inhonestus est (Proverb. XI, sec. LXX).
7 Consilii etiam maturitatem nullatenus valebimus obtinere, quamvis graves et summa scientia praediti videamur, quia vir iracundus agit sine consilio (Proverb. XIV, sec. LXX).
8 Sed nec quieti esse a perturbationibus noxiis, nec poterimus carere peccatis, tametsi nequaquam nobis inquietudines ab aliis inferantur, quia vir animosus parit rixas, vir autem iracundus effodit peccata (Prov. XV et XXIX, sec. LXX).
Cassianus HOME

bav559.154 bnf2129.162 bnf12292.287

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik