monumenta.ch > Hieronymus > Actus, 10 > 30
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XXIX. In quo monastica nuditas consistat. <<<     >>> XXXI. Quod non possit quis philargyriam vincere, nisi in coenobio perseverans; et quemadmodum possit ibidem permanere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XXX. Remedia contra morbum philargyriae.

1 Damnationem ergo Ananiae et Saphirae (Actor. V) memoriter retinentes, horrescamus aliquid ex his reservare quae renuntiantes penitus abdicare devovimus.
2 Giezi quoque (IV Reg. V) pertimescamus exemplum, qui ob philargyriae culpam aeternae [aeterno] supplicio leprae mulctatur; ex his quae nec ante possedimus, caveamus acquirere.
3 Necnon etiam Iudae, vel meritum, vel exitum formidantes, quidquam pecuniae resumere (quam semel a nobis abiecimus) tota virtute vitemus.
4 Super haec omnia considerantes conditionem fragilis incertaeque naturae nostrae, caveamus ne dies Domini sicut fur in nocte superveniens, maculatam, vel uno obolo, nostram conscientiam deprehendat (I Thess. V); qui omnes fructus nostrae renuntiationis evacuans, illud quod in Evangelio diviti dictum est, ad nos quoque faciat voce Dominica dirigi: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem praeparasti, cuius erunt (Lucae XII)? Nihilque de crastino cogitantes, numquam nos de coenobii disciplina patiamur avelli.
Cassianus HOME

bav559.152 bnf2129.159 bnf12292.286

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik