monumenta.ch > Cassianus > 27
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XXVI. Quod philargyria lepram animae inferat spiritalem. <<<     >>> XXVIII. Quod adversus philargyriam victoria non aliter possit nisi nuditate conquiri.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XXVII. Testimonia de Scripturis, quibus perfectionem desiderans edocetur non resumere quae renuntians abdicavit.

1 Igitur si perfectionis desiderio dimittens omnia, secutus es Christum dicentem tibi (Matth. XIX): Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me; quid missa super aratrum manu respicis retro, ut eiusdem Domini voce (Lucae IX et XVII) pronuntieris non esse aptus regno coelorum? Super tectum Evangelici culminis stabilitus, quid descendis tollere aliquid dedomo tua, ex his videlicet quae antea contempsisti? Constitutus in agro atque operatione virtutum, substantia mundi, qua te renuntians spoliasti, quid recurrens niteris revestiri? Si vero paupertate praeventus nihil quod dimitteres habuisti, multo minus acquirere debes quod antea non possedisti.
2 Ob id enim ita Domini beneficio praeparatus es, ut expeditior ad eum nullis pecuniarum laqueis impeditus accurreres.
3 Verumtamen nullus in hoc egens frangatur; nemo est enim, qui non habeat quod dimittat.
4 Universis renuntiavit facultatibus mundi, quisquis affectum possidendi eas radicitus amputavit.
Cassianus HOME

bav559.150 bnf2129.158 bnf12292.285

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik