monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.240 > 7 > 25
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XXIV. Quod philargyria, nisi nuditate, vinci non possit. <<<     >>> XXVI. Quod philargyria lepram animae inferat spiritalem.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XXV. De exitu Ananiae, et Saphirae, et Iudae, quem philargyria impellente subierunt.

1 Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis, sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari, nec finem eius in parva summa magnave consistere, sed in sola virtute nuditatis: Ananiam et Saphiram, quorum superius fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate servaverant, morte mulctavit: ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu Dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent (Actor. V).
2 Quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit! Ibi namque philargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est.
3 Ibi veritas proditur, hic mendacii crimen admittitur.
4 Licet enim operis eorum dissimilis videatur effectus, unus tamen finis in utroque concurrit.
5 Ille namque refugiens paupertatem, resumere, quae abiecerat, concupivit; hi ne fierent pauperes, de substantia sua, quam aut apostolis offerre fideliter, aut totam dispergere fratribus debuerant, quiddam retinere tentaverunt.
6 Et ideo utrobique sequitur mortis damnatio, quia utrumque crimen de philargyriae radicibus pullulavit.
7 Itaque si in eos qui non alienas concupierunt substantias, sed propriis parcere tentaverunt, nec habuere desiderium acquirendi, sed reservandi tantummodo voluntatem, processit tam severa sententia: quid censendum de his qui numquam possessas pecunias cupiunt congregare, et nuditatem coram hominibus praeferentes, affectu concupiscentiae coram Deo divites comprobantur?
Cassianus HOME

bav559.149 bnf2129.157 bnf12292.285

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik