monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XXIII. Exemplum de Iuda. <<<     >>> XXV. De exitu Ananiae, et Saphirae, et Iudae, quem philargyria impellente subierunt.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XXIV. Quod philargyria, nisi nuditate, vinci non possit.

1 Immane satis et evidens tyrannidis huius exemplum, quae semel (ut diximus) animae captivatae nullam permittit honestatis regulam custodire, nec ulla quaestus adiectione satiari.
2 Finis enim rabiei huius non divitiis, sed nuditate conquiritur.
3 Denique cum hic ipse ob hoc loculos dispensationi pauperum deputatos, suae potestati creditos accepisset, ut saltem pecuniarum abundantia satiatus concupiscentiae suae modum imponeret; in tantum copia earum in abundantiorem fomitem cupiditatis exarsit, ut iam non loculos clanculo compilare, sed ipsum Dominum venumdare maluerit.
4 Universas enim divitiarum moles cupiditatis huius rabies exsuperat.
Cassianus HOME

bav559.149 bnf2129.156 bnf12292.284

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik