monumenta.ch > Cassianus > 23
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XXII. Quod possit quis, etiam non habens pecunias, philargyrus iudicari. <<<     >>> XXIV. Quod philargyria, nisi nuditate, vinci non possit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XXIII. Exemplum de Iuda.

1 Vis nosse quam perniciose, quam noxie fomes iste, nisi fuerit diligenter excisus, ad eius interitum, qui eum conceperit, fructificet, et omnigenis pullulet ramusculis vitiorum? Respice Iudam apostolorum numero deputatum, quia noluit serpentis huius caput lethale conterere, qualiter eum suo veneno peremerit et concupiscentiae laqueis irretitum ad quam abrupti praecipitii crimen impegerit, ut redemptorem mundi et humanae salutis auctorem triginta argenteis persuaserit vendere.
2 Qui nequaquam esset ad tam scelestum proditionis facinus devolutus, si non philargyriae morbo fuisset infectus: nec Dominicae negationis [Al. necationis] reus sacrilegus exstitisset, nisi prius solitus fuisset creditos sibi loculos compilare.
Cassianus HOME

bav559.148 bnf2129.156 bnf12292.284

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik