monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XXI. Quemadmodum superanda sit philargyria. <<<     >>> XXIII. Exemplum de Iuda.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XXII. Quod possit quis, etiam non habens pecunias, philargyrus iudicari.

1 Possibile namque etiam non habentem pecunias nequaquam philargyriae morbo carere, nihilque ei prodesse beneficium nuditatis, quia cupiditatis vitium resecare non valuit; paupertatis bono, non virtutis merito delectatus, et necessitatis onere non sine cordis languore contentus.
2 Quemadmodum enim corpore non pollutos Evangelicus sermo pronuntiat corde moechatos (Matth. III); ita pecuniae quoque pondere minime sarcinatos, affectu ac mente cum philargyris condemnari possibile est.
3 Occasio enim eis habendi defuit, non voluntas; quae semper apud Deum solet magis quam necessitas coronari.
4 Itaque festinandum nobis est, ne in vanum laborum nostrorum emolumenta depereant.
5 Miserabile namque est paupertatis ac nuditatis exitus tolerasse; fructus vero earum cassae voluntatis vitio perdidisse.
Cassianus HOME

bav559.147 bnf2129.155 bnf12292.284

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik