monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.135 > 21
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XX. Quam ignominiosum sit a philargyria superari. <<<     >>> XXII. Quod possit quis, etiam non habens pecunias, philargyrus iudicari.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XXI. Quemadmodum superanda sit philargyria.

1 De quo haec erit summa victoria triumphusque perpetuus: ut quemadmodum dicitur, nec minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur.
2 Impossibile namque est, eum, qui victus in exigua stipe concupiscentiae semel in corde suo radicem susceperit, non maioris desiderii protinus incendio conflagrari.
3 Tamdiu namque miles Christi victor ac securus, cunctaque cupiditatis impugnatione erit externus, donec initia concupiscentiae huius hic nequissimus spiritus in eius corde non severit.
4 Quapropter cum in cunctis generibus vitiorum generaliter serpentis caput oporteat servari, in hoc praecipue diligentius convenit praecaveri.
5 Quod si fuerit intromissum, sua materia convalescens, ipsum sibimet vehementiora suscitabit incendia.
6 Ideoque non solum pecuniarum est cavenda possessio, verum etiam voluntas ipsa ab animo penitus extrudenda.
7 Non enim tam effectus philargyriae vitandus est, quam affectus ipsius radicitus amputandus.
8 Nihil enim proderit pecunias non habere, si voluntas in nobis fuerit possidendi.
Cassianus HOME

bav559.147 bnf2129.155 bnf12292.283

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik