monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49 > bkeCod.19.49r > csg211.143 > 20
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XIX. Sententia sancti Basilii episcopi adversus Syncleticum prolata. <<<     >>> XXI. Quemadmodum superanda sit philargyria.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XX. Quam ignominiosum sit a philargyria superari.

1 Itaque si agonem spiritalem certare legitime cupimus, hunc quoque perniciosum hostem a nostris cordibus extrudamus.
2 Quem quantum superare non magnae virtutis est, tantum ab eo vinci ignominiosum plenumque dedecoris.
3 A potente enim elidi, licet sit in deiectione dolor, et gemitus in amissione victoriae: tamen quodam modo de adversarii robore victis nascitur consolatio.
4 Sin vero et inimicus exilis, et genus colluctationis infirmum: ultra deiectionis dolorem confusio turpior, et ignominia detrimento gravior infertur.
Cassianus HOME

bav559.146 bnf2129.154 bnf12292.283

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik