monumenta.ch > Cassianus > 26 > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XVII. De renuntiatione apostolorum et Ecclesiae primitivae. <<<     >>> XIX. Sententia sancti Basilii episcopi adversus Syncleticum prolata.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XVIII. Quod si apostolos imitari velimus, non debeamus nostris definitionibus vivere, sed illorum exempla sectari.

1 Quamobrem si Evangelico praecepto volumus obedire, et Apostoli ac totius illius Ecclesiae primitivae, seu Patrum qui virtutibus ac perfectioni eorum nostris temporibus successerunt, imitatores existere; non nostris definitionibus acquiescamus, de hoc tepido ac miserabili statu perfectionem nobis Evangelicam pollicentes: sed illorum sectantes vestigia circum venire nosmetipsos minime studeamus; et ita monasterii disciplinam institutionemque pariter expetamus, ut in veritate renuntiemus huic mundo: nihil ex his quae contempsimus, infidelitate nos retrahente, servantes: quotidianum victum non recondita pecunia, sed opere proprio conquiramus.
Cassianus HOME

bav559.145 bnf2129.153 bnf12292.283

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik