monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XVI. Cuius testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt. <<<     >>> XVIII. Quod si apostolos imitari velimus, non debeamus nostris definitionibus vivere, sed illorum exempla sectari.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XVII. De renuntiatione apostolorum et Ecclesiae primitivae.

1 Quasi vero et ille similiter non potuerit facultatibus pristinis sustentari, qui se non ignobilem etiam in huius mundi ordine fuisse testatur, cum se asserit a nativitate, civis Romani dignitate praelatum (Actor. XXII); si hoc esse ad perfectionem commodius iudicavisset: et illi qui Ierosolymis cum essent possessores agrorum, vel domorum, vendentes omnia, et nihil sibi penitus ex his reservantes, afferebant pretia eorum, et ponebant ante pedes discipulorum (Actor. IV); non potuerint necessitatem corporis sui facultatibus propriis sustentare, si hoc perfectius fuisset ab apostolis iudicatum, vel ipsi esse utilius probavissent? sed universas simul abiicientes substantias maluerunt labore proprio, vel collatione gentium sustentari.
2 De quorum sumptu sanctus Apostolus ad Romanos scribens, suumque eis in hoc ministerium praedicans, ac subtiliter eos ad hanc collationem provocans, ait: Nunc autem proficiscor Ierusalem ministrare sanctis.
3 Complacuit enim Macedoniae et Achaiae collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Ierusalem: complacuit enim, et debitores sunt eorum (Rom. XV).
4 Quoniam si spiritalium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
5 Ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens, monet eos ut ante adventum suum collationem, quam ad usus eorum mittere disponebat, sollicitius praepararent.
6 De collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
7 Unusquisque vestrum per unam sabbati thesaurizet apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant.
8 Cum autem venero, quos probaveritis per epistolas, hos transmittam perferre gratiam vestram in Ierusalem (I Cor. XVI).
9 Et ut eos ad largiorem collationem provocaret, infert: Quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt: id est, si talis fuerit oblatio vestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri.
10 Ad Galatas quoque cum praedicationis ministerium cum apostolis partiretur, hoc idem se depactum cum Iacobo, Petro et Ioanne testatur: ut licet praedicationem susciperet gentium, pauperum tamen, qui erant Ierosolymis, nequaquam sollicitudinem curamque respueret, qui propter Christum universis rebus suis renuntiantes, spontaneam subierant egestatem (Galat. II).
11 Et cum vidissent, inquit, gratiam Dei, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis, ut nos inter gentes praedicaremus, ipsi autem in circumcisione; tantum ut pauperum memores essemus.
12 Quam rem omni sollicitudine se testatur implesse, dicens: Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
13 Qui igitur sunt beatiores, utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati, nec praevalentes evangelicam perfectionem conscendere, adhuc suis substantiis inhaerebant, in quibus magnus fructus ab Apostolo ducebatur (Actor. XV), si saltem ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine revocati, fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent: an illi qui Evangelicae satisfacientes sententiae, crucem Domini quotidie portantes (Matth. X), nihil sibi de propriis facultatibus superesse voluerunt? Cumque ipse beatus Apostolus vinculis et carceribus obligatus, seu vexatione itineris impeditus, et ob hoc consuetam victus substantiam parare, ut erat solitus, suis manibus non occurrens, a fratribus, qui de Macedonia venerant, supplementum suae necessitatis se asserit accepisse: nam quod mihi, inquiens, deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia (II Cor. XII); et ad Philippenses ipse referens: Scitis enim et vos, Philippenses, quia in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis (Philip. IV): erunt secundum istorum sententiam quam mente tepida conceperunt, et isti beatiores Apostolo, quia de suis inveniuntur ei substantiis impertisse? Quod amens quilibet dicere non audebit.
Cassianus HOME

bav559.143 bnf2129.151 bnf12292.281

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XVI. Cuius testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt. <<<     >>> XVIII. Quod si apostolos imitari velimus, non debeamus nostris definitionibus vivere, sed illorum exempla sectari.
monumenta.ch > Cassianus > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik