monumenta.ch > Hieronymus > Numeri, 24 > 12 > 19 > 16
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XV. Male renuntians a non renuntiante quo differat. <<<     >>> XVII. De renuntiatione apostolorum et Ecclesiae primitivae.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XVI. Cuius testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt.

1 Hi ergo occasionem avaritiae pristinae sibimet intromittere quadam Scripturae sanctae auctoritate conantur: quam vitiosiore intellectu interpretantes, Apostoli, immo Domini sententiam corrumpere, atque ad suum desiderium gestiunt depravare; non suam vitam, vel intellectum Scripturarum sensui coaptantes, sed vim Scripturis pro desiderio suae libidinis inferentes: consentire eas suis opinionibus volunt, aiuntque scriptum esse: Beatius magis dare, quam accipere (Act. XX).
2 Cuius interpretatione pravissima, enervatam Domini putant illam esse sententiam, qua dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me.
3 Et arbitrantur hoc colore divitias suas se abiicere non debere: beatiores scilicet semetipsos pronuntiantes, si pristinis suffulti substantiis, aliis quoque de earum superabundantia largiantur: dumque erubescunt pro Christo gloriosam cum Apostolo suscipere nuditatem, nec opere manuum, nec monasterii parcimonia volunt esse contenti.
4 Quibus superest, ut aut semetipsos circumvenire noverint, et nequaquam renuntiasse huic mundo, divitiis pristinis incubantes: aut si professionem monachi re atque opere cupiant experiri, dispersis atque abiectis omnibus, nihilque ex his quibus renuntiaverunt reservantes, cum Apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate.
Cassianus HOME

bav559.142 bnf2129.150 bnf12292.281

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik