monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48 > 15
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XIV. Philargyriae morbus tripartitus. <<<     >>> XVI. Cuius testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XV. Male renuntians a non renuntiante quo differat.

1 De his igitur qui dicentes renuntiasse se huic mundo, rursus incredulitate fracti, nudati terrenis opibus timent, in Deuteronomio mystice praecipitur.
2 Si quis est homo formidolosus et corde pavido, non egrediatur ad bellum: vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est (Deut. XX).
3 Hoc testimonio quid evidentius, quaeso? Nonne manifeste mavult eos Scriptura professionis huius nec initium sibimet usurpare, nec nomen, quam exhortatione exemploque corrupto etiam alios ab Evangelica perfectione revocare, et infideli infirmare terrore? Iubetur itaque eis ut discedentes e pugna revertantur in domum suam, quia non potest quisquam duplici corde bella Domini praeliari.
4 Vir enim duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis (Iacob. I).
5 Et cogitantes secundum illam Evangelii parabolam, eum qui cum decem millibus progreditur, contra regem cum viginti millibus venientem, non posse confligere, adhuc eo longe posito postulent pacem (Luc. XIV); id est, ut ne initium quidem renuntiationis arripiant potius, quam tepide eam post exsequentes maiori discrimine semetipsos involvant.
6 Melius est enim non vovere, quam vovere, et non reddere (Eccles. V).
7 Pulchre autem hic cum decem millibus, et ille cum viginti venire describitur.
8 Amplior enim vitiorum nos impugnantium numerus est, quam virtutum pro nobis dimicantium.
9 Nemo autem potest Deo servire, et mammonae (Matth. VI).
10 Nec ponens quisquam manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX).
Cassianus HOME

bav559.141 bnf2129.149 bnf12292.280

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik