monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.243 > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XII. Exemplum cuiusdam tepidi monachi, philargyriae laqueis obligati. <<<     >>> XIV. Philargyriae morbus tripartitus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XIII. Quid conferant seniores iunioribus in denudatione vitiorum.

1 Haec autem nemini videantur superflua vel molesta.
2 Nisi enim prius exposita fuerint genera vulnerum, et origines causaeque morborum fuerint indagatae; nec infirmis poterit adhiberi congrua medicinae curatio, nec validis conferri perfectae custodia sanitatis.
3 Nam et haec et multo his plura ad instructionem iuniorum solent a senioribus, qui innumeros diversorum casus ac ruinas experti sunt, in Collatione proferri.
4 Quorum multa saepenumero cognoscentes in nobis, ita senioribus exponentibus ac revelantibus, velut qui eisdem ipsi quoque passionibus pulsaremur [Al. pulsarentur], absque confusionis nostrae verecundia curabamur, cum et remedia pariter et causas infestantium nos vitiorum taciti disceremus, quae nos non fraternitatis veriti corpus vel obteximus vel praeterivimus; sed ne forte delapsus liber in manus eorum, qui in hoc proposito minus instituti videntur, patefaciat inexpertis, quae desudantibus solis ac festinantibus culmen perfectionis attingere, debent esse comperta.
Cassianus HOME

bav559.139 bnf2129.148 bnf12292.279

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik