monumenta.ch > Hieronymus > Numeri, 24 > 12
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, XI. Quod occasione custodiendae pecuniae, feminarum contubernia requirantur. <<<     >>> XIII. Quid conferant seniores iunioribus in denudatione vitiorum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XII. Exemplum cuiusdam tepidi monachi, philargyriae laqueis obligati.

1 Non ignoro quemdam, qui semetipsum autumat monachum, sibique, quod est deterius, de perfectione blanditur, qui receptus in coenobio, cum a suo moneretur abbate, ne revolveretur ad illa, quae renuntians abdicarat, seque de malorum omnium radice philargyria, terrenisque laqueis expediret; ac si mallet pristinis passionibus emundari, quibus eum gravissime singulis momentis videbat urgeri, cessaret affectare ea, quae ne antea quidem possederat, quorum nexibus compeditus ad purgationem vitiorum suorum sine dubio pervenire non posset: truculento vultu eidem respondere non haesitavit: Si tu habes unde plurimos sustentes, me similiter habere prohibes?
Cassianus HOME

bav559.138 bnf2129.147 bnf12292.279

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik