monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.147 > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, X. Quem philargyriae laborem subeat desertor monasterii, qui ante pro levissimis operibus murmurabat. <<<     >>> XII. Exemplum cuiusdam tepidi monachi, philargyriae laqueis obligati.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT XI. Quod occasione custodiendae pecuniae, feminarum contubernia requirantur.

1 Hinc iam nonnulli per abruptum praecipitium lapsi irrevocabili ruina feruntur ad mortem, et non contenti soli possidere, quas vel numquam habuerant, vel initio malo reservaverant pecunias, inquirunt contubernia feminarum, quae debeant ea, quae male congesta vel retenta sunt, custodire.
2 Tantisque se occupationibus noxiis ac perniciosis involvunt, ut usque ad profundum inferi devoluti, dum acquiescere illi Apostolicae sententiae renuunt, ut habentes victum et vestimentum his contenti sint (I Tim. VI), quae monasterii frugalitas exhibebat, sed volentes divites fieri, incidant in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem (Ibid.).
3 Radix enim omnium malorum est pecuniarum cupiditas, id est, philargyria: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
Cassianus HOME

bav559.138 bnf2129.147 bnf12292.278

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik