monumenta.ch > Hieronymus > Iob, 16 > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, VIII. Quod philargyria omnes virtutes impediat. <<<     >>> X. Quem philargyriae laborem subeat desertor monasterii, qui ante pro levissimis operibus murmurabat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT IX. Quod monachus habens pecunias, in coenobio permanere non possit.

1 Itaque instabilitatis suae viaticum habens nummos, in quorum praesidio alarum sibi instar aptavit, iamque ad transmigrandum paratus insolenter ad omnia praecepta respondet; et tamquam peregrinum extraneumque se gerens, quaecumque indigentia correctione perspexerit, negligit atque contemnit.
2 Cumque furtim possideat reconditam pecuniam, nec calceamenta quidem ac vestimenta se habere conqueritur, darique sibi tardius indignatur.
3 Ac si forte dispensatione senioris ei prius, qui nihil penitus habere cognoscitur, aliquid horum fuerit impartitum, maioribus irae stimulis inardescit, seque despici velut extraneum putat, nec ad ullum opus manus suas accommodare contentus, reprehendit omnia, quae necessario fieri monasterii compellit utilitas (Vide Turrecr. tract. 93 in Reg. D. Bened.).
4 Deinde occasiones quibus offendi vel irasci debeat, studiose perquirit, ne leviter motus de coenobii disciplina videatur exire.
5 Nec solus tamen transmigrare contentus, ne tamquam suo vitio deseruisse credatur, quantos potuerit susurrationibus clandestinis depravare non desinit.
6 Quod si etiam temporis asperitas, itineris, seu navigationis eius intercluserit commeatum, per omne illud tempus suspenso, anxioque residens corde, tristitias serere vel excitare non cessat; discessus solatium et excusationem levitatis non se aliter, quam nota vel macula monasterii reperturum.
Cassianus HOME

bav559.136 bnf2129.145 bnf12292.277

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik