monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.76 > uwbM.p.th.f.68.75 > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, VII. Quibus vitiis philargyria generetur; vel quantorum malorum sit eadem procreatrix. <<<     >>> IX. Quod monachus habens pecunias, in coenobio permanere non possit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT VIII. Quod philargyria omnes virtutes impediat.

1 Talibus igitur decessionum profectibus in deterius crescens, nullam deinceps humilitatis, nullam charitatis, nullam obedientiae, non dicam virtutem, sed ne umbram quidem virtutis retinere contentus, indignatur ad omnia, et ad singula opera murmurat atque suspirat.
2 Nullaque iam reverentia reservata, velut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis: nec victu quotidiano, nec solito indumento contentus, non se diutius haec toleraturum esse testatur.
3 Deum quoque non ibi solummodo esse proclamat, nec salutem suam in illo tantum loco esse conclusam.
4 Unde si quoquam se non celerius asportaverit, se periturum protinus graviter ingemiscit.
Cassianus HOME

bav559.135 bnf2129.145 bnf12292.277

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik