monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.240 > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, VI. Receptus semel philargyriae morbus quam difficile pellatur. <<<     >>> VIII. Quod philargyria omnes virtutes impediat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT VII. Quibus vitiis philargyria generetur; vel quantorum malorum sit eadem procreatrix.

1 Haec igitur cum remissam, tepidamque possederit monachi mentem, primitus eum in exigua summa sollicitans, iustos quosdam et velut rationabiles ei colores, ob quos vel reservare sibi aliquid pecuniae debeat, vel parare, describit.
2 Nam et ea quae praebentur in monasterio, queritur non esse sufficientia, et sano robustoque corpore vix posse tolerari.
3 Quid faciendum si valetudo mala carnis emerserit, et reconditum non fuerit aliquid peculiare, quo sustentetur infirmitas? Praestationem monasterii esse pertenuem, et negligentiam erga aegrotantes maximam.
4 Si proprium aliquid non fuerit quo cura corpori valeat adhiberi, misere esse moriendum.
5 Ipsum etiam vestimentum non sufficere quod praebetur, nisi procuraverit unde sibi aliud valeat exhiberi.
6 Postremo nec diu posse in eodem loco vel monasterio commorari: et nisi paraverit sibi viatici sumptus evectionisque transmarinae mercedem, non posse cum voluerit, transmigrare, et necessitate inopiae coarctatum, laboriosam ac miserabilem absque ullo profectu vitam iugiter toleraturum: inopem se quoque semper ac nudum non sine improperio aliena substantia sustentandum.
7 Itaque cum huiuscemodi cogitationibus laqueaverit mentem, qualiter unum saltem denarium acquirere possit excogitat.
8 Tunc peculiare opus quod exerceat, abbate inscio, sollicita mente perquirit.
9 Quod vendens clam et optato tandem potitus nummo, qualiter eum duplicet acrius, vehementiusque torquetur; ubi reponat, cuive illum credat, ambiguus.
10 Deinde quid ex eo coemere, qualique eum commercio valeat duplicare, cura graviore distenditur (Vide Ioan. Climac., gra. 7).
11 Cumque illi et hoc ex voto cesserit, avidior fames accrescit auri, tantoque vehementius suscitatur, quanto etiam summa lucri maior apponitur.
12 Cum pecuniae etenim incremento rabies cupiditatis augetur.
13 Tum deinde vita longaeva promittitur, senectus incurva, infirmitates diversae atque prolixae, quae nisi maior summa in iuventute fuerit praeparata, tolerari in senecta non possint.
14 Agitur itaque infelix anima serpentinis nexibus obligata, dum materiam male concretam nequiore cura concupiscit augere, pestem sibi qua dirius inflammetur, ipsa parturiens, totaque lucri cogitatione possessa, nihil aliud respicit cordis intuitu, quam unde pecuniam parare valeat, per quam possit de monasterii disciplina quantocius evolare, nullam exhibens fidem, ubi potuerit nummi spes aliqua refulgere.
15 Pro hac non mendacii, non periurii, non furti facinus admittere perhorrescit, non fidem frangere, non iracundiae noxio furore suppleri.
16 Si quoquam a spe quaestus deciderit; non honestatis, non humilitatis modum transcendere pertimescit, fitque ei per omnia, ut aliis venter, ita huic aurum et spes lucri pro Deo.
17 Unde beatus Apostolus huius morbi noxia venena prospiciens, non solum eam radicem esse omnium malorum, verum etiam idolorum servitutem pronuntiavit, dicens: Et avaritia (quod in Graeco dicitur φιλαργυρία), quae est simulacrorum servitus (Coloss. III).
18 Cernis igitur ad quantam labem rabies haec per gradus singulos crescat, ut etiam idolorum vel simulacrorum servitus Apostoli voce pronuntietur, eo quod figura Dei et imagine praetermissa (quam devote serviens Deo immaculatam in semetipso debuit custodire) hominum figuras impressas auro diligere pro Deo maluit, et tueri.
Cassianus HOME

bav559.133 bnf2129.143 bnf12292.276

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik