monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, V. De vitiis quae extra naturalem motum nostro vitio contrahuntur. <<<     >>> VII. Quibus vitiis philargyria generetur; vel quantorum malorum sit eadem procreatrix.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT VI. Receptus semel philargyriae morbus quam difficile pellatur.

1 Quamobrem nulli vilis despectusque videatur hic morbus: qui sicut potest perfacile declinari, ita si quemquam possederit, ad sanitatis remedia vix pervenire concedit.
2 Receptaculum namque est vitiorum, malorumque omnium radix, et inextricabilis nequitiae fomes efficitur, dicente Apostolo, Radix omnium malorum est philargyria (I Tim. VI), id est, amor pecuniae.
Cassianus HOME

bav559.133 bnf2129.142 bnf12292.276

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik