monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.150 > 5
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, IV. Quod inesse nobis quaedam naturalia vitia sine creatoris dicamus iniuria. <<<     >>> VI. Receptus semel philargyriae morbus quam difficile pellatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT V. De vitiis quae extra naturalem motum nostro vitio contrahuntur.

1 Dicimus tamen quaedam vitia sine ulla praecedente naturali occasione concrescere, sed solius corruptae ac malae voluntatis arbitrio, ut est invidiae, ipsiusque etiam philargyriae: quae cum nulla habeant in nobis de naturali instinctu principia, extrinsecus contrahuntur.
2 Quae tamen quantum facilia sunt ad cavendum, et opportuna ad declinandum, tantum occupatam mentem atque possessam miseram faciunt, vixque ad sanitatis concedunt remedia pervenire: sive quod non merentur curari celeri medicina, qui ab his sauciati sunt, quae, vel ignorare, vel vitare, vel facillime vincere potuerunt; vel certe quod male fundati, virtutum structuram et perfectionis suscipere culmen indigni sunt.
Cassianus HOME

bav559.132 bnf2129.142 bnf12292.275

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik