monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, III. Quae nobis in vitiis naturalibus sit utilitas. <<<     >>> V. De vitiis quae extra naturalem motum nostro vitio contrahuntur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT IV. Quod inesse nobis quaedam naturalia vitia sine creatoris dicamus iniuria.

1 Non ergo si dixerimus hos motus a Creatore insertos nobis, ex eo culpabilis ille videbitur, si nequiter his abusi maluerimus eos ad noxia potius ministeria detorquere, et velimus pro infructuosis et saecularibus lucris, non pro salutari poenitentia, et vitiorum correctione tristari: vel certe si non nobismetipsis utiliter, sed contra interdictum Domini nostris fratribus irascamur.
2 Nam si ferrum quis ad necessarium et utile ministerium contributum, ad necem voluerit insontium retorquere, non ex hoc infamabit materiae conditorem, si quod ille ad usum bene vivendi aptum, ac necessarium praestitit, iste hoc usus est ad nocendum.
Cassianus HOME

bav559.132 bnf2129.141 bnf12292.275

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik