monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.421 > bnf17226.51 > bsbClm6316.229 > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, II. Quod perniciosus sit morbus philargyriae. <<<     >>> IV. Quod inesse nobis quaedam naturalia vitia sine creatoris dicamus iniuria.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 7, CAPUT III. Quae nobis in vitiis naturalibus sit utilitas.

1 Ut puta carnis simplices motus, nonne videmus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia boni, malique praevenit discretionem, verum etiam in parvulis, atque lactentibus? Qui cum ne initium quidem ullius libidinis in semetipsis habeant, motus carnis naturali incitamento sibi inesse designant.
2 Irae quoque aculeos truces nonne similiter in parvulis iam vigere conspicimus, et antequam patientiae virtutem agnoscant, iniuriis eos cernimus commoveri; et verborum sentire etiam per iocum, contumelias irrogatas? ac nonnumquam cum desint vires, voluntas tamen ultionis, ira instigante, non deest.
3 Nec hoc dico, quo vocem naturam conditionis in culpam, sed quo asseram motus hos, qui procedunt ex nobis, quosdam quidem utilitatis causa nobis insertos, quosdam vero negligentiae vitio, ac malae voluntatis arbitrio extrinsecus introduci.
4 Hi namque, quos supra diximus, motus carnales ob reparationem sobolis et posteritatis propaginem suscitandam, utiliter sunt corpori nostro providentia creatoris inserti: non ad perpetranda stuprorum flagitia, et adulteria, quae legis etiam auctoritate damnantur.
5 Irae etiam aculeos nonne saluberrime nobis intelligimus attributos, ut nostris vitiis et erroribus irascentes, virtutibus potius ac spiritalibus studiis occupemur, omnem charitatem Deo, et patientiam nostris fratribus exhibentes? Tristitiae quoque utilitas quanta sit novimus; quae inter caetera vitia cum in contrarium affectum est mutata, connumeratur.
6 Est enim et secundum Dei timorem pernecessaria, et secundum saeculum admodum perniciosa, ut docet Apostolus dicens: Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII).
Cassianus HOME

bav559.130 bnf2129.140 bnf12292.274

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik