monumenta.ch > Cassianus > 23
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XXII. Ad quem usque modum possit integritas corporis nostri perduci, vel quod indicium sit ad purum mentis excoctae. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XXIII. Remedia curationis, quibus perfecta possit cordis et corporis nostri puritas permanere.

1 Igitur ut illusiones hae ne dormientibus quidem nobis subrepere valeant, aequale moderatumque semper tenendum est ieiunium.
2 Quisquis enim mensuram districtionis excesserit, necesse est ut modum quoque remissionis excedat.
3 Qua inaequalitate detentus ab hoc tranquillitatis planissimo statu sine dubio revocabitur: nunc quidem nimia inanitate defectus, nunc autem cibo propensiore distentus.
4 Cum immutatione siquidem refectionis qualitatem quoque puritatis nostrae necesse est immutari.
5 Deinde iugis humilitas ac patientia cordis adhibenda perpetuo est, atque intenta adversus iram vel caeteras passiones per diem cautio.
6 Ubi enim furoris insidet virus, libidinis quoque necesse est incendium penetrare.
7 Ante omnia vero pervigil necessaria est sollicitudo nocturna.
8 Nam sicut puritas et custodia diei nocturnam praeparant castitatem, ita nocturnae vigiliae cordi pariter et observationi diurnae statum solidissimum roburque praemittunt.
Cassianus HOME

bav559.127 bnf2129.137 bnf12292.272

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik