monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.42 > 22
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XXI. Quemadmodum perfectae puritatis statum retinere possimus. <<<     >>> XXIII. Remedia curationis, quibus perfecta possit cordis et corporis nostri puritas permanere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XXII. Ad quem usque modum possit integritas corporis nostri perduci, vel quod indicium sit ad purum mentis excoctae.

1 Hucusque igitur festinandum est nobis, et eo usque adversus animi motus vel carnis incentiva pugnandum, donec ista carnis conditio necessitatem naturae expleat, non suscitet voluptatem, concretam exuberantiam sine ullo pruritu noxaque propellens, non pugnam suscitans castitati.
2 Caeterum mens dum adhuc dormiens imaginum visione deluditur, noverit se necdum ad integram perfectionem castitatis excoctam.
Cassianus HOME

bav559.127 bnf2129.136 bnf12292.272

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik