monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XX. Unde perfecta integritas animi dignoscatur. <<<     >>> XXII. Ad quem usque modum possit integritas corporis nostri perduci, vel quod indicium sit ad purum mentis excoctae.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XXI. Quemadmodum perfectae puritatis statum retinere possimus.

1 Quem statum ita tenere perpetuo poterimus, ac numquam naturalem modum, nec tempus excedere superius comprehensum, si Deum non solum secretorum actuum nostrorum, verum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus, quae in nostro corde versantur, sicut pro factis et operibus nostris rationem nos ei reddituros esse credamus.
Cassianus HOME

bav559.127 bnf2129.136 bnf12292.272