monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5 > 20
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XIX. Sententia sancti Basilii episcopi de qualitate virginitatis suae. <<<     >>> XXI. Quemadmodum perfectae puritatis statum retinere possimus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XX. Unde perfecta integritas animi dignoscatur.

1 Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio voluptatis nulla subrepserit, ac pro necessitate naturae nobis inconsciis concretiones egerantur obscenae.
2 Quas sicut abscindere per omnia et in perpetuum amputare super naturam est: ita revocare ad inevitabilem rarissimamque naturae necessitatem summae virtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet.
3 Quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis induciae admodum iudicabantur angustae, ne si hoc modo quo ab ipsis percepimus voluerimus exponere, his forte, qui pro negligentia sua, vel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia vel impossibilia descripsisse credamur.
Cassianus HOME

bav559.126 bnf2129.135 bnf12292.272

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik