monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XVII. Quod spes sublimioris praemii debeat custodiam castitatis augere. <<<     >>> XIX. Sententia sancti Basilii episcopi de qualitate virginitatis suae.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XVIII. Castitatem niti humilitate, et scientiam castitate.

1 Ut enim hanc seniores aiunt apprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint collocata; ita nec ad fontem quidem verae scientiae perveniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix vitii huius insederit: et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia reperiri, impossibile vero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri.
2 Quia et diversa sunt dona, et non omnibus una gratia Spiritus sancti tribuitur, sed ad quam se unusquisque studio vel industria sua dignum aptumque praebuerit.
3 Denique cum in omnibus apostolis sanctis virtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberavit in Paulo, quia se ad hanc aptum solerti studio atque industria praeparavit.
Cassianus HOME

bav559.125 bnf2129.134 bnf12292.271

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik