monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.27 > 10 > 15
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XIV. Quod non laudem studeamus texere castitatis, sed effectum eius exponere. <<<     >>> XVI. De alio Apostoli testimonio super eadem sanctimonia.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XV. Quod specialiter castitatis virtus ab Apostolo sanctimonia nuncupetur.

1 Haec est, inquit, voluntas Dei sanctificatio vestra.
2 Et ne forte dubium nobis relinqueret vel obscurum, quidnam sanctificationem voluerit appellare, utrum iustitiam, an charitatem, an humilitatem, an patientiam; in omnibus enim istis virtutibus creditur acquiri sanctificatio; infert et manifeste designat quid proprie sanctificationem voluerit appellare.
3 Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra; ut abstineatis vos, inquit, a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum (I Thes. IV).
4 Vide quibus eam laudibus prosequatur, honorem vasis, id est, corporis nostri, et sanctificationem eam appellans.
5 Igitur, e contrario, qui in passione desiderii est, in ignominia et in immunditia consistit, et alienus a sanctificatione versatur.
6 Tertio quoque post pauca infert, rursus sanctimoniam eam pronuntians.
7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
8 Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis (Ibidem).
9 Auctoritatem praecepto suo inviolabilem iunxit, dicens: Qui haec spernit, id est, quae de sanctimonia praefatus sum, non hominem spernit, hoc est, me qui haec praecipio, sed Deum, qui in me loquitur, qui etiam Spiritui suo sancto cor nostrum habitaculum deputavit.
10 Cernis simplicibus verbis ac puris quibus eam praeconiis quantisque extulerit laudibus, primum virtuti huic sanctificationem proprie tribuendo; deinde per hanc asserens vas nostri corporis ab immunditia liberandum; tertio quod, abiecta ignominia et contumelia, in honore sit et sanctificatione mansurum; postremo, quae summa est perfecti praemii ac beatitudinis remuneratio, per hanc habitatorem pectoris nostri sanctum fore Spiritum designavit.
Cassianus HOME

bav559.123 bnf2129.132 bnf12292.270

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik