monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XIII. Exsurgentes primum cogitationes carnales illico repellendas esse. <<<     >>> XV. Quod specialiter castitatis virtus ab Apostolo sanctimonia nuncupetur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XIV. Quod non laudem studeamus texere castitatis, sed effectum eius exponere.

1 Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis Scripturis ob laudem virtutis huius inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, vel quemadmodum acquiri vel custodiri debeat, quive sit finis eius, Patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam beati Pauli apostoli sententiam, qua pateat qualiter illam, Thessalonicensibus scribens, virtutibus praetulerit universis, tali eam verbi nobilitate commendans.
Cassianus HOME

bav559.123 bnf2129.132 bnf12292.270