monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XII. Quod carnis puritas sine munditia cordis nequeat obtineri. <<<     >>> XIV. Quod non laudem studeamus texere castitatis, sed effectum eius exponere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XIII. Exsurgentes primum cogitationes carnales illico repellendas esse.

1 Haec erit igitur purgationis huius prima custodia, ut cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem suggestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum recordatione praemissa matris, sororum, parentum, seu certe feminarum sanctarum, quantocius eam de nostris recessibus [sensibus] extrudere festinemus; ne si fuerimus in ea diutius immorati, occasione sexus semel indepti illex malorum ad eas personas exinde subtiliter devolvat ac praecipitet mentem, per quas noxias cogitationes possit inserere.
2 Quamobrem illius praecepti iugiter meminisse debemus: Omni custodia serva cor tuum; et secundum Dei principale mandatum sollicite serpentis observare noxium caput (Genes. III), id est, cogitationum malarum principia, quibus serpere in animam nostram diabolus tentat; ne si caput eius per negligentiam penetraverit cor nostrum, reliquum eius corpus, id est, oblectationis assensus illabatur.
3 Qui proculdubio si fuerit intromissus, morsu virulento mentem interimet captivatam.
4 Emergentes etiam peccatores terrae nostrae, id est, sensus carnales in matutinis sui ortus nos oportet exstinguere, et dum adhuc parvuli sunt, allidere filios Babylonis ad petram (Psalm CXXXVI).
5 Qui nisi, dum tenerrimi sunt, fuerint enecati, adulti per conniventiam in perniciem nostram validiores insurgent, aut certe non sine magno gemitu ac labore vincentur.
6 Dum enim fortis scilicet spiritus noster domum suam custodit armatus, recessus cordis sui Dei timore communiens, in pace erit omnis substantia eius (Luc. XI): id est, emolumenta laborum ac virtutes longe tempore conquisitae.
7 Si autem fortior superveniens vicerit eum, id est, diabolus cogitationum consensu, arma eius diripiet in quibus confidebat, id est, memoriam Scripturarum, vel timorem Dei, et spolia eius dividet, virtutum scilicet merita per contraria vitia quaeque dispergens.
Cassianus HOME

bav559.121 bnf2129.131 bnf12292.269

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik