monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, XI. Quo vitio illusio nocturna procedat. <<<     >>> XIII. Exsurgentes primum cogitationes carnales illico repellendas esse.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XII. Quod carnis puritas sine munditia cordis nequeat obtineri.

1 Ideoque humani generis creator et conditor Deus, opificii sui naturam prae omnibus emendationemque cognoscens, illic curam adhibuit medicinae, unde causas morbi principaliter noverat emanare: Quicumque, inquiens, viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo (Matth. V).
2 Petulantes oculos notans, non tam eos arguit, quam illum interiorem sensum, qui officio eorum male utitur ad videndum.
3 Cor namque est aegrum et saucium libidinis telo quod ad concupiscendum videt: beneficium intuitus recte sibimet a creatore concessum, suo vitio ad operum pravorum ministeria contorquens, et in semetipso reconditum concupiscentiae morbum contemplationis occasione producens.
4 Idcirco ergo huic praecipitur salutare mandatum, cuius vitio pessimus languor visus occasione procedit.
5 Non enim dicitur, Omni custodia serva oculos tuos, quos utique oportuit principaliter custodiri, si ex ipsis concupiscentiae prodiret effectus; nihil enim amplius oculi quam simplex animae praebent visionis officium; sed dicit, Omni custodia serva cor tuum (Proverb. IV): illi potissimum imposita medicina, quod ubique abuti potest oculorum ministerio.
Cassianus HOME

bav559.120 bnf2129.130 bnf12292.269

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik