monumenta.ch > Hieronymus > Lamentationes, 5 > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, X. Quod sit indicium perfectae et integrae puritatis. <<<     >>> XII. Quod carnis puritas sine munditia cordis nequeat obtineri.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT XI. Quo vitio illusio nocturna procedat.

1 Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei negligentius custoditur, probatur quiete nocturna, et idcirco cum intercesserit aliqua talis illusio, non culpa somni credenda est, sed negligentia temporis praecedentis, et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque valetudines corporum non ea colligi tempestate in qua videntur emergere, sed negligentia sunt praeteriti temporis acquisitae, quo pastus quis imprudenter escis saluti contrariis noxios humores sibimet, lethalesque contraxit.
Cassianus HOME

bav559.120 bnf2129.130 bnf12292.268

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik