monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.27 > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, IX. Quantam semper cordis puritatem parare coram Dei oculis debeamus. <<<     >>> XI. Quo vitio illusio nocturna procedat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT X. Quod sit indicium perfectae et integrae puritatis.

1 Cuius puritatis hoc erit evidens indicium, ac plena probatio, si vel nulla imago decipiens quiescentibus nobis, et in soporem laxatis occurrat, vel certe interpellans nullos concupiscentiae motus valeat excitare.
2 Licet enim ad plenam peccati noxam talis commotio minime reputetur; tamen necdum perfectae mentis indicium est, nec ad purum excocti vitii manifestatio, cum per fallaces imagines huiusmodi operatur illusio.
Cassianus HOME

bav559.119 bnf2129.129 bnf12292.268

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik