monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, VIII. De comparatione purificationis eorum qui in terreno agone certamen habituri sunt. <<<     >>> X. Quod sit indicium perfectae et integrae puritatis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT IX. Quantam semper cordis puritatem parare coram Dei oculis debeamus.

1 Itaque omni custodia cordis nostri sunt latebrae primitus expiandae.
2 Quod enim illi in corporis puritate cupiunt assequi, nos debemus etiam in arcanis conscientiae possidere: in qua Dominus arbiter atque agonotheta residens, pugnam cursus et certaminis nostri iugiter exspectat [spectat], ut ea quae in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus quidem coalescere incauta cogitatione patiamur; et in quibus humana cognitione confundimur, ne occulta quidem conniventia polluamur.
3 Quaelicet possit hominum praeterire notitiam, sanctorum tamen angelorum, ipsiusque omnipotentis Dei scientiam, quam nulla subterfugiunt secreta, latere non poterit.
Cassianus HOME

bav559.119 bnf2129.129 bnf12292.268