monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, VII. Exemplum de agone mundiali, secundum sermonem Apostoli. <<<     >>> IX. Quantam semper cordis puritatem parare coram Dei oculis debeamus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT VIII. De comparatione purificationis eorum qui in terreno agone certamen habituri sunt.

1 Itaque si agonis mundialis intelleximus disciplinam, cuius exemplo beatus Apostolus nos voluit erudire, docens quanta in illa sit observatio, quanta diligentia, quanta custodia: quid nos conveniet facere, qua puritate oportebit custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est quotidie sacrosanctis Agni carnibus vesci, quas neminem immundum contingere etiam veteris legis praecepta permittunt! In Levitico namque ita praecipitur: Omnis mundus manducabit carnes.
2 Et, Anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est Domini, in qua est immunditia, peribit coram Domino.
3 Quantum igitur integritatis est munus, sine qua etiam illi qui erant sub veteri testamento, sacrificiis typicis non poterant interesse; et qui huius mundi corruptibilem coronam cupiunt adipisci, nequeunt coronari!
Cassianus HOME

bav559.118 bnf2129.128 bnf12292.268

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik