monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, VI. De peculiari gratia Dei ad castitatis consecutionem necessaria. <<<     >>> VIII. De comparatione purificationis eorum qui in terreno agone certamen habituri sunt.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT VII. Exemplum de agone mundiali, secundum sermonem Apostoli.

1 Audi quid dicat Apostolus: Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.
2 A quibus omnibus dixerit inquiramus, ut possit nobis spiritalis agonis instructio comparatione carnalis acquiri.
3 Illi etenim qui in hoc agone visibili student legitime decertare, utendi omnibus escis, quas desiderii libido suggesserit, non habent facultatem; sed illis tantum quas eorumdem certaminum statuit disciplina.
4 Et non solum interdictis escis, et ebrietate omnique crapula eos necesse est abstinere, verum etiam cuncta inertia, otio atque desidia; ut quotidianis exercitiis iugique meditatione virtus eorum possit accrescere.
5 Et ita omni sollicitudine ac tristitia negotiisque saecularibus, affectu etiam et opere coniugali efficiuntur alieni, ut praeter exercitium disciplinae, nihil aliud noverint, nec ulli mundiali curae penitus implicentur: ab eo tantum, qui certamini praesidet, sperantes quotidiani victus substantiam, et coronae gloriam, condignaque praemia victoriae laude conquirere.
6 At in tantum se mundos ab omni coitus pollutione custodiunt, ut cum se praeparant ad agonum certamina, ne qua forsitan per somnum nocturna delusi fallacia, vires minuant multo tempore conquisitas, laminis plumbeis renum contegant loca, quo scilicet metalli rigore genitalibus membris applicito, obscenos humores valeant inhibere: intelligentes se proculdubio esse vincendos, nec iam posse propositum certamen demptis viribus adimplere, si provisam pudicitiae soliditatem fallax noxiae voluptatis imago corruperit.
Cassianus HOME

bav559.117 bnf2129.127 bnf12292.267

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik