monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, V. Quod impugnatio fornicationis solo humano studio non possit evinci. <<<     >>> VII. Exemplum de agone mundiali, secundum sermonem Apostoli.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT VI. De peculiari gratia Dei ad castitatis consecutionem necessaria.

1 Et revera cum in omnibus virtutum profectibus, et cunctorum expugnatione vitiorum, Domini sit gratia atque victoria, in hoc praecipue peculiare beneficium Dei ac speciale donum, et Patrum sententia et experimento purgationis ipsius manifestissime declaratur his qui eam meruerint possidere.
2 Quodammodo enim exire de carne est in corpore commorantem; et ultra naturam est fragili carne circumdatum, carnis aculeos non sentire.
3 Et idcirco impossibile est hominem suis (ut ita dixerim) pennis ad tam praecelsum coelesteque praemium subvolare, nisi eum gratia Domini de terrae coeno munere evexerit [eduxerit] castitatis.
4 Nulla enim virtute tam proprie carnales homines spiritalibus angelis imitatione conversationis aequantur, quam merito et gratia castitatis, per quam adhuc in terra degentes habent, secundum Apostolum (Philip. III), municipatum in coelis; quod, deposita corruptela carnali, habituros sanctos promittitur in futurum, hic iam in carne fragili possidentes.
Cassianus HOME

bav559.116 bnf2129.127 bnf12292.266

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik