monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, III. Quantum ad superandum fornicationis vitium conferat solitudo. <<<     >>> V. Quod impugnatio fornicationis solo humano studio non possit evinci.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT IV. Quid intersit inter castitatem et continentiam, et an utraque simul semper habeatur.

1 Nemo tamen ex hoc negare nos putet, etiam in congregatione fratrum positos inveniri continentes, quod perfacile fieri posse confitemur.
2 Aliud enim est, continentem esse, id est, ἐγκρατῆ; aliud castum, et, ut ita dicam, in affectum integritatis vel incorruptionis transire, quod dicitur ἁγνόν: quae virtus illis solis tribuitur maxime, qui virgines, vel mente, vel carne perdurant, ut uterque Ioannes in novo Testamento; in veteri quoque Elias, Ieremias, Daniel fuisse noscuntur.
3 In quorum gradu hi quoque non immerito reputabuntur, qui post experimenta corruptionis ad similem puritatis statum per laborem longum et industriam integritate mentis et corporis pervenerunt, et aculeos carnis non tam impugnatione concupiscentiae turpis, quam naturae tantummodo motu sentiunt.
4 Quem statum dicimus difficillime posse inter hominum turbas apprehendi; utrum vero et impossibile sit, unusquisque non nostra sententia exspectet agnoscere, sed conscientiae suae rimetur examine.
5 Caeterum continentes multos existere non dubitamus, qui impugnationem carnis, quam, vel raro, vel quotidie, sustinent, seu metu gehennae, seu desiderio regni coelorum exstinguunt atque compescunt.
6 Quos seniores, sicut pronuntiant posse non penitus incentivis obrui vitiorum, ita securos et insauciatos semper existere non posse definiunt.
7 Necesse est enim unumquemque in colluctatione positum, quamvis frequenter adversarium vincat ac superet, et ipsum tamen aliquando turbari.
Cassianus HOME

bav559.115 bnf2129.125 bnf12292.266

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik