monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, II. De principali remedio adversus spiritum fornicationis. <<<     >>> IV. Quid intersit inter castitatem et continentiam, et an utraque simul semper habeatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT III. Quantum ad superandum fornicationis vitium conferat solitudo.

1 Deinde caetera vitia etiam usu hominum et exercitio quotidiano purgari solent, et quodammodo ipsius lapsus offensione [ostensione] curari; ut puta, irae, tristitiae, impatientiae languor, meditatione cordis, ac pervigili sollicitudine, fratrum etiam frequentia et assidua provocatione sanantur.
2 Dumque commota manifestantur saepius, et crebrius arguuntur, quantocius perveniunt ad salutem.
3 Hic vero morbus cum corporis afflictione, et contritione cordis, solitudine quoque ac remotione indiget, ut possit ad integrum sanitatis statum, perniciosa aestuum febri deposita, pervenire.
4 Sicut plerumque certa aegritudine laborantibus utile est, ut cibi noxii ne oculorum quidem ipsorum obtutibus offerantur, ne quod aspectus occasione desiderium eis lethale gignatur: ita plurimum confert ad depellendum hunc specialiter morbum quies ac solitudo, ut mens aegra minime diversis figuris interpellata, ad puriorem perveniens contemplationis intuitum, facilius pestiferum concupiscentiae fomitem radicitus possit eruere.
Cassianus HOME

bav559.114 bnf2129.125 bnf12292.265

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik