monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, PRIMUM. <<<     >>> III. Quantum ad superandum fornicationis vitium conferat solitudo.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT II. De principali remedio adversus spiritum fornicationis.

1 Principaliter enim vitii huius correctio de cordis perfectione descendit, ex quo etiam huius morbi virus Domini voce prodire signatur.
2 De corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia (Matth. XV), etc.
3 Illud ergo est primitus expiandum, unde fons vitae et mortis manare cognoscitur, dicente Salomone: Omni custodia serva cor tuum, ex his enim sunt exitus vitae (Proverb. IV).
4 Caro enim eius arbitrio atque imperio famulatur, et idcirco summo studio parcimonia ieiuniorum sectanda est, ne escarum abundantia referta caro, praeceptis animae salutaribus adversata, rectorem suum spiritum deiiciat insolescens.
5 Caeterum si omnem summam in castigatione tantum corporis collocemus, anima non similiter a caeteris vitiis ieiunante, nec meditatione divina et spiritalibus studiis occupata, nequaquam ad illud sublimissimum verae integritatis fastigium poterimus ascendere, illo quod in nobis est principale, puritatem corporis nostri infestante.
6 Oportet ergo nos mundare prius, iuxta sententiam Domini, id quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est, mundum (Matth. XXIII).
Cassianus HOME

bav559.113 bnf2129.124 bnf12292.265

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik