monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, II. De principali remedio adversus spiritum fornicationis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 6, CAPUT PRIMUM.

1 Secundum nobis, iuxta traditionem Patrum, adversus spiritum fornicationis certamen est, longum prae caeteris ac diuturnum, et perpaucis ad purum devictum, immane bellum, et quod cum a primo tempore pubertatis impugnare incipiat hominum genus, non, nisi prius caetera vitia superentur, exstinguitur.
2 Duplex namque est oppugnatio gemino armata vitio consurgens ad praelium, et idcirco similiter ei gemina est acie resistendum.
3 Siquidem ut morbo carnis animaeque concretum vires acquirit, ita, nisi utrisque pariter dimicantibus, nequit debellari.
4 Nec enim sufficit solum corporale ieiunium ad conquirendam vel possidendam perfectae castimoniae puritatem, nisi praecesserit contritio spiritus et oratio contra hunc immundissimum spiritum perseverans, dein continuata meditatio Scripturarum, huicque fuerit scientia spiritalis adiuncta, labor etiam opusque manuum instabiles cordis pervagationes coercens ac revocans, et ante omnia fundata fuerit humilitas vera, sine qua nullius penitus vitii poterit umquam triumphus acquiri.
Cassianus HOME

bav559.112 bnf2129.123 bnf12292.263

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik