monumenta.ch > Cassianus > 41
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XL. De pueris qui deferentes ad aegrotantem ficus, non degustatis eisdem, fame in eremo defecerunt. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XLI. Sententia abbatis Macarii, de observantia monachi, vel tamquam diutissime victuri, vel tamquam quotidie morituri.

1 Adhuc unum beati Macarii profertur nobis salutare mandatum, quo libellum ieiuniorum et continentiae tanti viri claudat sententia.
2 Ita inquit debere monachum ieiuniis operam dare, ut centum annis in corpore commoraturum; ita motus animi refrenare, et iniuriarum oblivisci, tristitiasque respuere, dolores quoque ac detrimenta contemnere, tamquam quotidie moriturum.
3 In illo namque utilis est prudensque discretio, aequali monachum districtione faciens semper incedere, nec permittens sub occasione debilitati corporis de arduis ad perniciosissima praerupta devolvi; in hoc vero magnanimitas salutaris, quae valeat non solum quae videntur prospera mundi praesentis despicere, verum etiam adversis tristibusque non frangi, et ea velut parva nullaque contemnere, illic habens iugiter defixum suae mentis intuitum, quo quotidie singulisque momentis accersendum esse se credit.
Cassianus HOME

bav559.110 bnf2129.121 bnf12292.263

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik