monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.48 > 39
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXXVIII. Idem Archebius, manuum suarum labore, matris debitum dissolvit. <<<     >>> XL. De pueris qui deferentes ad aegrotantem ficus, non degustatis eisdem, fame in eremo defecerunt.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXXIX. Qua simulatione senis cuiusdam, abbati Simeoni, cum otiosus esset, opus manuum sit provisum.

1 Cum frater nobis optime charus nomine Simeon, penitus Graeci sermonis ignarus, e partibus Italiae commeasset, quidam seniorum erga eum, utpote peregrinum, charitatis opus quodam redhibitionis colore cupiens exhibere, inquirit ab eo cur otiosus sederet in cella, per hoc coniiciens eum tam otii pervagatione, quam penuria necessariarum rerum diutius in ea durare non posse, certus neminem posse impugnationes solitudinis tolerare, nisi eum qui propriis manibus victum sibimet fuerit parare contentus.
2 Quo respondente, nihil se nec posse, nec praevalere ex his quae illic exercebantur a fratribus operari, praeter librariam manum, si tamen ullus in Aegypti regione Latinum codicem usui esset habiturus; tunc ille tandem nactus occasionem qua posset desideratum pietatis opus velut debiti [redhibitionis] colore mercari, ex Deo haec inventa est, inquit, occasio.
3 Nam olim quaerebam qui Apostolum Latina mihi manu perscriberet; etenim habeo fratrem militiae laqueis obligatum, et apprime Latinis instructum, cui de Scripturis sanctis aliquid ad legendum aedificationis eius obtentu transmittere cupio.
4 Itaque Simeone hanc occasionem velut a Deo oblatam sibi gratanter suscipiente, senex quoque colorem, cuius praetextu pietatis opus libere posset implere, libentius amplexus, confestim non solum universas ei necessitates sub obtentu mercedum totius anni convexit, verum etiam membranas et utensilia, quae ad scribendum necessaria erant, comportans, recepit post codicem scriptum nullis usibus vel commodis profuturum (quippe universis in illa regione notitia linguae huius penitus ignaris), praeter id quod hac subtilitate sumptuque prolixiore mercatus est; quemadmodum et ille sine confusionis verecundia, merito laboris et operis sui necessaria victus alimenta perciperet, et ipse munificentiae suae pietatem tamquam debiti necessitate compleret; eo abundantius mercedem sibi conquirens, quo ambitu maiore peregrino fratri non solum victus necessaria, verum etiam operis instrumenta et operandi occasionem pariter contulisset.
Cassianus HOME

bav559.107 bnf2129.118 bnf12292.261

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik