monumenta.ch > Cassianus > 37
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXXVI. Descriptio eremi quae est in Diolco, in qua anachoretae commorantur. <<<     >>> XXXVIII. Idem Archebius, manuum suarum labore, matris debitum dissolvit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXXVII. Abbatis Archebii humanitas commendatur.

1 His igitur visis, cum imitationis eorum nos ardor accenderet, praedictusque Archebius probatissimus inter eos humanitatis gratia nos ad suam cellulam pertraxisset, explorato desiderio nostro, confinxit se de eodem loco velle discedere, ac nobis cellulam suam velut exinde migraturus offerre, sese id facturum etiamsi minime adfuissemus, affirmans.
2 Quam rem nos et desiderio commorationis accensi, et assertionibus tanti viri indubitatam accommodantes fidem libenter amplexi, cellulam cum omni supellectile, utensilibusque suscepimus.
3 Itaque religiosa potitus circumventione, paucis diebus quibus construendae cellae pararet impendia de loco discedens, reversus post haec, aliam sibi summo labore construxit.
4 Quam rursum, non longo post tempore, aliis supervenientibus fratribus, eodemque desiderio cupientibus ibidem commorari, simili charitatis mendacio circumventis, cum universis tradidit instrumentis.
5 Ipse vero erga opus charitatis infatigabilis perseverans, tertiam sibi cellulam in qua commaneret exstruxit.
Cassianus HOME

bav559.105 bnf2129.116 bnf12292.260

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik