monumenta.ch > Cassianus > 36
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXXV. Increpatio eiusdem senis, cum ad meam cellulam media nocte venisset. <<<     >>> XXXVII. Abbatis Archebii humanitas commendatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXXVI. Descriptio eremi quae est in Diolco, in qua anachoretae commorantur.

1 Itaque cum de Palaestinae monasteriis ad oppidum Aegypti, quod Diolcos appellatur, rudes admodum venissemus, ibique plurimam turbam coenobii disciplina constrictam, et optimo ordine monachorum, qui etiam primus est, institutam mirifice videremus; alium quoque ordinem, qui excellentior habetur, id est, anachoretarum, cunctorum praeconiis instigati, sagacissimo corde videre properavimus (Vide collat. 18 c. 5).
2 Hi namque in coenobiis primum diutissime commorantes, omnique patientiae ac discretionis regula diligenter edocti, et humilitatis pariter ac nuditatis virtute possessa, atque ad purum vitiorum universitate consumpta, dirissimis daemonum praeliis congressuri, penetrant eremi profunda secreta.
3 Huius igitur propositi viros comperientes circa Nili fluminis alveum commorari, in loco qui uno latere eodem flumine, alio maris vastitate circumdatus, insulam reddit, nullis aliis quam monachis secreta expetentibus habitabilem; nec enim cuiquam culturae aptam esse eam salsitas soli ac sterilitas patitur arenarum; ad hos, inquam, summo desiderio festinantes, ultra modum sumus labores eorum, quos contemplatione virtutum et amore solitudinis tolerant, admirati.
4 Nam ipsius aquae tanta penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem pretiosissimi vini conservat et parcit.
5 Tribus namque millibus, vel eo amplius, eam de praedicti fluminis alveo necessariis usibus advehunt, quod tantum intervallum, arenosis divisum montibus, laboris difficultate gravissima duplicatur.
Cassianus HOME

bav559.103 bnf2129.115 bnf12292.259

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik