monumenta.ch > Cassianus > 34
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXXIII. De absolutione quaestionis, quam abbas Theodorus orando promeruit. <<<     >>> XXXV. Increpatio eiusdem senis, cum ad meam cellulam media nocte venisset.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXXIV. De sententia eiusdem senis, qua docuit quo studio monachus possit assequi scientiam Scripturarum.

1 Hic ergo quibusdam fratribus admirantibus tam praeclarum scientiae eius lumen, et ab eodem quosdam Scripturarum sensus inquirentibus, ait: Monachum ad Scripturarum notitiam pertingere cupientem, nequaquam debere labores suos erga commentatorum libros impendere, sed potius omnem mentis industriam et intentionem cordis erga emundationem vitiorum carnalium detinere.
2 Quibus expulsis confestim cordis oculi, sublato velamine passionum, sacramenta Scripturarum velut naturaliter incipient contemplari.
3 Siquidem nobis non ut essent incognita vel obscura, sancti Spiritus gratia promulgata sunt: sed nostro vitio velamine peccatorum cordis oculos obnubente redduntur obscura, quibus rursum naturali redditis sanitati, ipsa Scripturarum sanctarum lectio ad contemplationem verae scientiae abunde etiam sola sufficiat, nec eos commentatorum institutionibus indigere: sicut oculi isti carnales ad videndum nullius egent doctrina, si modo fuerint a suffusione, vel caligine caecitatis immunes.
4 Ideo namque et tanta varietas erroresque inter tractatores ipsos exorti sunt, quod plerique minime erga purgationem mentis adhibita diligentia prosilientes ad interpretandum eas, pro pinguedine vel immunditia cordis sui diversa atque contraria vel fidei, vel sibimet sentientes, veritatis lumen comprehendere nequiverunt.
Cassianus HOME

bav559.101 bnf2129.114 bnf12292.258

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik