monumenta.ch > Cassianus > 32
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXXI. Increpatio eiusdem senis, cum fratres inter spiritales Collationes dormitantes, ad narrationem otiosae fabulae vidisset expergefactos. <<<     >>> XXXIII. De absolutione quaestionis, quam abbas Theodorus orando promeruit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXXII. De epistolis, priusquam legerentur, incensis.

1 Nec minus quoque hoc opus fratris erga puritatem sui cordis intenti, et erga contemplationem divinam valde solliciti, commemorare necessarium reor; qui, cum ei post annos quindecim patris ac matris amicorumque multorum de provincia Ponti complures epistolae delatae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum, diuque apud semetipsum volvens, Quantarum, inquit, cogitationum causa erit mihi harum lectio, quae me vel ad inane gaudium, vel ad tristitias infructuosas impellent! Quot diebus horum recordatione qui scripserunt, intentionem pectoris mei a proposita contemplatione revocabunt! Post quantum temporis dirigenda est haec mentis concepta confusio, quantoque labore rursus iste tranquillitatis reparandus est status, si semel animus litterarum permotus affectu, eorumque recensendo sermones ac vultus, quos tanto tempore dereliquit, iterum eos revisere, ipsisque cohabitare, et animo ac mente coeperit interesse! Quos profecto corporaliter deseruisse nihil proderit, si corde eos incipiat intueri; ac memoriam quam saeculo huic renuntians quisque velut mortuus abdicavit, reviviscens eamdem rursus admiserit.
2 Haec volvens in corde suo, non solum nullam resolvere epistolam definivit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant vel nomina recensendo, vel vultus recordando a spiritus sui intentione cessaret.
3 Itaque ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: Ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter, concremamini, nec me ulterius, ad illa quae fugi, revocare tentetis.
Cassianus HOME

bav559.99 bnf2129.113 bnf12292.257

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik