monumenta.ch > Cassianus > 31
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXX. Eiusdem senis de nemine iudicando sententia. <<<     >>> XXXII. De epistolis, priusquam legerentur, incensis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXXI. Increpatio eiusdem senis, cum fratres inter spiritales Collationes dormitantes, ad narrationem otiosae fabulae vidisset expergefactos.

1 Hic idem senex otiosarum fabularum diabolum esse fautorem, ac spiritalium collationum impugnatorem semper existere, his declaravit indiciis.
2 Nam cum fratribus quibusdam de rebus necessariis ac spiritalibus disputaret, eosque videret lethaeo quodam sopore demergi, nec posse ab oculis suis pondus somni depellere; otiosam repente fabulam introduxit.
3 Ad cuius oblectationem cum eos evigilasse confestim, erectas aures suas habere vidisset, ingemiscens ait.
4 Nunc usque de rebus coelestibus loquebamur, et omnium vestrum oculi lethali dormitione deprimebantur; at cum otiosa fabula intromissa est, omnes expergefacti torporem somni dominantis excussimus.
5 Vel ex hoc ergo perpendite, quisnam Collationis illius spiritalis fuerit impugnator, aut quis huius infructuosae atque carnalis insinuator existat.
6 Ille etenim esse manifestissime deprehenditur, qui malis adgaudens, vel istam fovere, vel illam impugnare non desinit.
Cassianus HOME

bav559.98 bnf2129.112 bnf12292.257

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik